Национальный цифровой ресурс Руконт - межотраслевая электронная библиотека (ЭБС) на базе технологии Контекстум (всего произведений: 634558)
Контекстум
.
Аристей : Классическая филология и античная история  / №2 2015

Oratio ad Nicolaum Alexii f. Fedorov nonagenarium, ab Alexandro Fabricio composita et recitata (100,00 руб.)

0   0
Страниц2
ID422594
АннотацияBene ac sapienter, collegae doctissimi atque amicissimi, maiores instituerunt, ut viri de re publica eruditorum optime meriti diebus suis natalibus publice laudarentur. qui mos cui potius quam nobis colendus et usurpandus est, qui tuos, Nicolae, natales hodierno die celebramus. quod enim praestabilius est et pulchrius munus quam laudes a gratis discipulis carissimo magistro oblatae? quae gratior est aut iucundior memoria, quam sanctissimi magistri nos devoti discipuli colemus et pietate servamus.
Oratio ad Nicolaum Alexii f. Fedorov nonagenarium, ab Alexandro Fabricio composita et recitata // Аристей : Классическая филология и античная история .— 2015 .— №2 .— С. 16-17 .— URL: https://rucont.ru/efd/422594 (дата обращения: 19.04.2024)

Предпросмотр (выдержки из произведения)

ЛАТЫНЬ СЕГОДНЯ АРИСТЕй XII (2015) С. 16–17 Oratio ad Nicolaum Alexii f. <...> Fedorov nonagenarium, ab Alexandro Fabricio composita et recitata Bene ac sapienter, collegae docValentinus Asmus cum Nicolao Fedorov tissimi atque amicissimi, maiores instituerunt, ut viri de re publica eruditorum optime meriti diebus suis natalibus publice laudarentur. qui mos cui potius quam nobis colendus et usurpandus est, qui tuos, Nicolae, natales hodierno die celebramus. quod enim praestabilius est et pulchrius munus quam laudes a gratis discipulis carissimo magistro oblatae? quae gratior est aut iucundior memoria, quam sanctissimi magistri nos devoti discipuli colemus et pietate servamus. atqui non parvus est numerus annorum vitae tuae, quibus te iam multos felices annos, quos tibi deum precamur, additurum esse speramus. sed annis labentibus doctrina a te discipulorum animis insita recentior velut arbor crescit. equidem memoria teneo quo animo pectine armatus arcana linguae Latinae mihi condiscipulisque meis exponere solitus sis. maiora quaedam rerum grammaticarum scientia nos docuisti. nam animam linguae et cuiusque sententiae latentem intentionem et, uti dicam, morem et habitum scripturarum nobis ostendebas, pulchritudinem sermonis Latini monstrabas, concentus sonorum et concinnitatem verborum apperiebas, et mentes adhuc rudes contemplatione rerum sublimiorum exerАристей_12.indb 16 18.03.2016 22:45:57 Oratio ad Nicolaum Alexii f. <...> Fedorov nonagenarium 17 Magister cum discipulis suis cebas. quid dicam de theatro illo Latino a te instituto? quid de lectionibus tuis quasi ordinariis quae facile theatra ingenio vincebant? non praetereunda sit et mira tua ars in linguam Russicam traducendi, in qua pauci tibi aequi inveniantur, praecipue cum de libris philosophicis agitur. nam M. Tullius, Franciscus Baco, Godofredus Leibnizius multique <...>