Национальный цифровой ресурс Руконт - межотраслевая электронная библиотека (ЭБС) на базе технологии Контекстум (всего произведений: 634794)
Контекстум
.
Аристей : Классическая филология и античная история  / №2 2010

DE ACCENTVS GRAECI REGVLA AD MONOSYLLABAS PERTINENTI (100,00 руб.)

0   0
Первый авторBelov Alexius
Страниц6
ID427378
АннотацияCum nonnulla lexica Graeca, in quibus (LSJ, Kretchmer & Locker 1944/1977) oculis percurrerem, nec non Diogene, electronico inquirendi systemate in TLG-E textuum corpore uterer, regulam quandam notaui, ut nulla in Graeca antiqua lingua, plerumque in eius dialecto Attica, uox habeatur monosyllabica, quae in duplicem consonantem /-ks/, /-ps/ exeat eiusque dipthongus naturalis aut monopthongus productus similiter circumflectatur.
Belov, A. DE ACCENTVS GRAECI REGVLA AD MONOSYLLABAS PERTINENTI / A. Belov // Аристей : Классическая филология и античная история .— 2010 .— №2 .— С. 9-14 .— URL: https://rucont.ru/efd/427378 (дата обращения: 25.04.2024)

Предпросмотр (выдержки из произведения)

АРИСТЕй II (2010) С. 9–14 Alexius Belov (sive Albanus) Academiae Mosquensis Elisabethanae Lomonosouianae socius DE ACCENTVS GRAECI REGVLA AD MONOSYLLABAS PERTINENTI Cum nonnulla lexica Graeca, in quibus (LSJ, Kretchmer & Locker 1944/1977) oculis percurrerem, nec non Diogene, electronico inquirendi systemate in TLG-E textuum corpore uterer, regulam quandam notaui, ut nulla in Graeca antiqua lingua, plerumque in eius dialecto Attica, uox habeatur monosyllabica, quae in duplicem consonantem /-ks/, /-ps/ exeat eiusque dipthongus naturalis aut monopthongus productus similiter circumflectatur. <...> Quae regula, praeter unam formam Θρᾷξ, in qua non naturalem dipthongum fuisse constat, tamen contractum (quod ex iota subscripto plane liquet), adeo constanter apud antiquos obseruari uidetur, ut omnes casus singulares, in quibus circumflexum uariis in libris lexicisque reperimus, ex textologia, non ex phonologia explanare debeamus. <...> Non igitur dubitandum esse mihi uidetur, quin hic legem quandam prosodicam habeamus, quae certissime obstet ne in monosyllabis uocibus duo finales consonantes et circumflexus eodem tempore exstent. <...> Id tamen eo magis inopinatum uideri potest, quod eae accentus Graeci regulae, quas a plerisque recentioris aetatis grammaticis recepimus (e.g. Соболевский 2000/1948; Тронский 1962), nihil nobis, quomodo finales consonantes omnino accentus locum determinare possint, tradunt. <...> Quam ob rem si hoc aenigma re uera soluere uolumus, plura ut ita dicam facta, cum ipsius Graecae linguae, tum alia, a typologis hodiernis reperta, huc adducere debemus. <...> In primis quidem id nobis est notandum, quod (praeter alios) nonnulli grammatici acutiores iique ab aliis paene neglecti (in quibus, Gцttling 1835; Misteli 1868; Smyth 1920: 39) id interdum dixerunt, quod duo consonantes, in extremis uocabulis plerumque compositis stantes, accentus acuti locum ita retinere possent, ut nulla Book 1.indb 9 09.01.2011 15:01:18 <...>